- PHASIANA
- I.PHASIANAdicta est, quae alias, Cybele, Dindymene, Berecynthia, Pessinuntia, Mygdonia, Asporene, Cimmeris, Cybeba. etc. Fuit autem hoc ei in Colchide epirheton, a fluvio Phaside. Meminit Arianus in periplo Ponti Euxini, Εἰσβαλλέντων δὲ εἰς τὸνΦάσιν, εν ἁριςτερᾷ ἵδρυται ἡ Φασιανὴ Θεός. Εἴη δ᾿ ἂν ἀπὸ γε τοῦ σχήματος τεκμαιρομένῳ, ἡ Ῥέα. Καὶ γὰρ κύμβαλον μετὰ χεῖρας ἔχει, καὶ λέοντας ὑπὸ τῷ θρόνῳ καὶ κάθηται ὥσπερ εν τῷ μητρῴω Ἀθήνησιν ἡ τοῦ Φειδίου Intrantibus Phasin a sinistris Phasiana Dea apparet; quam ex eius specie atque forma, Rheam esse conicere licet. Manibus enim tenet cymbalum, Leones habet sub throno sedetque, ut illa Phidiae Athenis in aede Matris Deorum. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. Gent. l. 2. c. 52.II.PHASIANAregio circa Phasim fluv. et Populi Phasiani, Diodor. Sic, l. 14. quos ab Aegyptiis oriundo, in Colchidem migrâsse scribit Strabo. Hinc Phasianae aves Plin. l. 10. c. 48.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.